monumenta.ch > Plinius > sectio 197

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Plinius, Naturalis Historia, 11, 197
{LXXVII} Exta serpentibus et lacertis longa. Caecinae Volaterrano dracones emicuisse de extis laeto prodigio traditur, et profecto nihil incredibile sit aestimantibus Pyrrho regi quo die periit praecisa hostiarum capita repsisse sanguinem suum lambentia. exta homini ab inferiore viscerum parte separantur membrana, quam praecordia appellant, quia a corde praetenditur quod Graeci appellaverunt φρένας.